Evangelium Secundum Marcum*

Caput 15: Versus 40

Erant autem.ID.Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiae et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et caeteras matres.Jacobi minoris et Joseph.BEDA.Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariae materterae Domini. De qua Joannes:Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejusJoan. 19., etc. Cleophae videtur eam dicere a patre vel a cognatione.
(* Traductions européennes)